NUCETUM

NUCETUM
NUCETUM
vulgo Noisi, vel Noisi le Grand, ad differentiam Nucetuli, de quo modo, Villa Galliae Regia quondam, regnante apud Francos Childericô, nepote Clodovei Magni, ante annos 1100. in agro Parisiaco, a nuceto suo appellationem trahens. Nusiacum villam Eugenius III. in literis anni 1147. numerat, inter Ecclesias Parisiensis Monasterii S. Martini. Henricus Francorum Rex in diplom. A. C. 1060. Noisiacum super Materiam, (i. e. Matronam) situm vocat. Noisiacum Magnum vetus ac recentius polyptychon appellat atque in Decanatu Latiniacensi ponit. Nucetum genutnâ voce effert Gregorius Turonens. Hist. Franc. l. 5. c. 40. cum ait: Ipse Rex (Chilpericus) Calam Parisiace civitatis villam advenit. Regina (Fregedondis) vinctum iussit eum (Chlodoveum) transire Matronam fluv. et in villa, cui Nuceto nomen est, custodiri: in qua custodiae cultrô percussus, interiit, ipsoque in loco sepultus est. Nempe hîc Chlodoveus, iussu Fregedundis novercae, ab uno e custodibus suis cultro percussus ac sub stillicidio Oratorii sepultus est: In vico autem Cala, transeundus est Matrona, ut ad Nucetune ripae ulteriori fluminis adiacens perveniatur. Aliud Nucetum, seu Nuciacum, vulgo Nuciacum Siccum, Gall. Noisi le Sec, quod nullis aquis irrigetur, in eodem agro est, in Decanatu Monasterioli. Aliud fluvio Ederae adiacens, in Briegio, inque Parisiorum finibus, non procul a Castro Braia Comit. Roberti situm est, et Noisi quoque appellatur. Vocatur hoc Nucitum, h. e. Nucetum superius, in Actis Synodi Suessionicae A. C. 862. habitae, atque inter villas numeratur ad Regale Monasterium S. Dionysii pertinentes, ut hodieque pertinet. Ita autem dicitur a situ, ponsitus enim vicus est trans montes Parisiorum suburbanos non longe a silva Bungeiensi vel Liberiacensi: Sicut Clippiacum in Alneto Gesta Dagoberti Francorum Regis, candem ob causam, Clipiacum superius nuncupant, ut distinguant a Clipiaco Sequanae apposito. Aliud eiusdem nominis, in eodem Parisiorum agro est inter Carolivennam et Villam Petrosam, trans Sequanam fluv. vulgo quoque Noisi. Item villa ad ripam fluminis Isarae, in Bellovacis, inter Morantiacum Morancy et Bellum Montem, nec longe a Lusarcha Lusarche et a Camiliaco vel Camliaco Chambly; unde pago Camliacensi in Gestis Dagoberti Regis attribuitur. Item vicus, qui Nosiacus Siccus dicitur, circa Melodunum castrum, in l. de vita Burchardi Comitis, etc. Ut alia omittam: quae omniae a nucum copia appellationem traxêre. Inprimis ad Briegensem Matronae ripam, evi rei indiciô sunt vici, Nucetum maius, ac Nucetum minus; Item vicus dictus ad S. Germanum de Nucibus, vulgo S. Germain de Noyers, et alius, appellatus ad Nucem, vulgo le Noyer, nec non Malanoda, Malenove, h. e. Malum Nucetum, vicus Monasteriô insignis. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • NUCETULUM vel NUCETELLUM vel NUCETUM MINUS — NUCETULUM, vel NUCETELLUM, vel NUCETUM MINUS vulgo Noisiel, item Noisel et Noiseau, ut et Noisi le petit, locus est Galliae, in agro Parisiaco, quem Urbanus II. Pontifex in literis A. C. 1097. Nuceium minus: Eugenius III. in lit. A. C. 1147. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Noisy-Le-Grand — 48°50′N 2°33′E / 48.833, 2.55 …   Wikipédia en Français

  • Noisy-le-Grand — Pour les articles homonymes, voir Noisy. 48° 50′ 52″ N 2° 33′ 10″ E …   Wikipédia en Français

  • Noisy-le-Sec — Pour les articles homonymes, voir Noisy. 48° 53′ 22″ N 2° 27′ 01″ E …   Wikipédia en Français

  • Noisy-le-grand — 48°50′N 2°33′E / 48.833, 2.55 …   Wikipédia en Français

  • Noisy le Grand — 48°50′N 2°33′E / 48.833, 2.55 …   Wikipédia en Français

  • Noisy le grand — 48°50′N 2°33′E / 48.833, 2.55 …   Wikipédia en Français

  • nocedal — ► sustantivo masculino Terreno plantado de nogales. SINÓNIMO nogueral * * * noceda o nocedal (del lat. «nucētum») f. o m. Nogueral. * * * nocedal. (Del lat. nucētum). m. Sitio plantado de nogales. * * * ► masculino …   Enciclopedia Universal

  • Noisy-le-Grand — Paris and inner ring departments …   Wikipedia

  • Noisy-le-Sec — Noisy le Sec …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”